[166] EPISTOLA LXVI.

ISAACUS CASAUBONUS

IANO DRUSIO V.Cl.

Franekeram.

S. D.

Accepi, Cl. Vir, quem dono misisti, Commentarium in Sulpitium. Bene locasti operam, nec est quod te poeniteat. Doctissimi Viri, qui hactenus cum librum sua diligentia juvant expolitum, plus egregiae voluntatis, quam peritiae illarum literarum ad susceptam provinciam ornandam, attulerant. Tibi neque illa desunt praesidia, quibus ipsi praestabant; & ea quae ipsis deerat parte, quaeque omnium erat maxime necessaria, ita es instructus, ut ne Serarius quidem fuerit negaturus eam tibi proprie convenire Spartam. Multum tibi omnes debent, qui non •ακροθιγως•, sed accurate in historia sacra volunt versari. Ego privatim me praeclara multa e tuis observationibus didicisse profiteor. Itaque & publico & privato nomine ago tibi quantas possum maximas gratias. Relaturum me dicerem, si esset aliquid ad manum quod tibi mitterem •των σων' ανταξιον• . Sed nos in Polybio occupati, aliud nihil prius edemus, quam ad umbilicum fuerit suscepta magni ejus scriptoris editio. Deum veneror, praestantissime DRUSI, ut te servet, & quicquid tibi charum. Vale. Lutetiae Paris. Pridie Eid. Mart. MDCVIII.